라틴어 문장 검색

incubuit numquam caelestis flamma salictis nec parvi frutices iram meruere Tonantis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum36)
Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:1)
Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:3)
Alii deinde colles olivetis vineisqueb et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 4:3)
ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:3)
Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:4)
iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:3)
an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장5)
Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 22:1)
et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 16:3)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 17:1)
Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 18:1)
Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 10:1)
Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION